monumenta.ch > Victricius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 7, 6
Scriptum est enim: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum. Si igitur communis pater, communes et filii, si communes filii, communis haereditas, si communis haereditas, communis aeternitas. Sancti autem sunt per victoriam immortalitate donati, superest, ut non divisa, sed una sit auctoritas voluntatum. Ipso hoc apud patrem Domino prosequente: Pater, sanctifica illos in veritate, verbum tuum veritas est.